monumenta.ch > Beda Venerabilis > 36 > 37 > sectio 65 > > sectio 129 > 38 > sectio 11 > 12 > sectio 189 > bnf11947.141 r > 1 > csg48.124 > sectio 354 > sectio 361 > 25 > sectio 8 > 3 > sectio 567 > sectio 164 > 2 > sectio 268 > sectio 201 > csg68.346 > sectio 113 > sectio 415 > 34
Beda, De Natura Rerum, XXXIII. De imbribus. <<<     >>> XXXV. De nive.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXIV. De grandine. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Grandinis lapilli ex stillis pluviae. Grando differt a nive, modo, loco et tempore: etenim nix modice concreta est flocci instar, aut tosti salis, grando in solidam glaciem. Nix fit in nubibus, grando inferiore loco: pluvia namque inter cadendum propter repentinam mutationem calidi et frigidi congelatur antiperistasi, unde montes nivosi sunt, sed sine grandine, inferiore loco enim fit: fit denique nix frigidis locis temporibusque, at grando temperatis.

Sed citius nive solvuntur. Quaecunque antiperistasi fiunt, statim redeunt ad naturam, quae causa est ut grando statim solvatur.

Et interdiu saepius quam noctu decidunt. Noctes propter absentiam solis frigidae sunt, at grandines fiunt dum gelidus humor tepido aere excipitur.

]


1 Grandinis lapilli ex stillis pluviae, frigoris et venti [A, B, C, rigore.] vigore conglaciati, in aere coagulantur, sed citius nive solvuntur, et interdiu saepius quam noctu decidunt.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.231 bnf1615.268 bnf8671.61 bnf11130.78 bnf13013.45 csg248.89 csg250.137 csg251.41